PHILIPPEI seu PHILIPPI

PHILIPPEI seu PHILIPPI
PHILIPPEI seu PHILIPPI
nummi a Philippo, patre Alexandri M. primum cusi, quorum cum forma recepta semel placuisset, retenta ea est, simul cum appellatione, addita Principis, cuius esset, nomenclatura. Horat. l. 2. Ep. 1. v. 234.
Rettulit acceptos Regale numisma Philippos.
Prudentius Peristeph. Hymno 3. v. 101.
Nec cum veniret, aureos
Secum Philippos detulit, etc.
Hinc legimus apud Trebellium in Claudio, c. 14. Philippeos nostri voltûs annos centum quinquaginta. Quod idem de auteis
Antoninianis in Valerianeis seu Valerianinis et trientibus Saloninianis, sentit Casaubonus l. c. Apud Vopisc. in Aureliane, c. 12. argenteorum Philippeorum minutulorum, fit mentio, ut et alibi pafsim apud Scriptores Hist oriae Augustae; de quorum valore hacten us disceptatum haud leviter. Sane Latinis minuti fuêre, quae λεπτὰ â Graecis; sed nec hoc satis: argenteum num mum fuisse τὰ λεπτὰ, non aereum, ut hactenus creditum, docet Salmas. Ei igitur minuti vel minutuli dicuntur apud Auctores praefatos, quos denarios Veteres dicebant: qui denarii drachmae fere pondus et aestimationem habebant. Atque, ut Latinis minuti argemei pro denariis, sic Graecis τὰ λεπτὰ ἀργύρια, ἀντὶ τῶ δραχμᾶν. Sed et absolute minutos appellârunt Latini, cum subin telligerent argenteos: ut Graeci λεπτὰ, subintelligentes ἀργύρια, etc. Istiusmodi igitur Philippeorum quinquagenos, anreosvero Antoninianos diurnos binos, aris denarios centum, ad sumptus Aureliano destinavit Valerianus Aug. l. c. Qui etiam paulo post eidem, per Praefectum aerarii, solvi iussit, ad editionem Circensium aureos Antoninianos trecentos, argenteos Philippeos minutulos tria milia, in aere H. S. quinquagies etc. Quam summam ad missilia Consulum (qualis tum Aurelianus erat) pertinere vult Casaubonus. Solebant enim Consules pecuniam in populum spargere, auream quidem Imperatores, argenteam vero privati, ut supra diximus. Aereorum Phlippeorum meminit Fl. Vopiscus in Probo, c. 4. Aureos Antoninianos centum, argenteos Aurelianos mille, aereos Philippe9s decem milia: Quod annuum videtur fuisse ac legitimum Tribunorum stipendium, h. e. ducenti et quadraginta aurei, vel. quod idem, viginti aurei menstrui. Nam hanc summam efficiunt, aurei centum, argentei mille, et aereorum decem milia. Per aereos autem intelligit sestertios; per argenteos, denarios: quorum centum aerei unum aureum reddebant; centum argentei quatuor. Illâ enim tempestate aereos denarios dictos fuisse pro sestertiis. cum superioribus temporibus denarii de argenteis tantum dicerentur, observatum Eruditis. Vide Salmas. ad l. adde Budaeum de Asse l. 4. Scaligerum, Gronovium, alios Rei Nummariae Scriptores.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”